monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 13
Longum est, si velim de valle Achor dicere, id est, tumultus atque turbarum, in qua furtum et avaritia condemnata est ; et de Bethel, Domo Dei, in qua super nudam humum nudus et pauper dormivit Iacob; et posito subter caput lapide, qui in Zacharia septem oculos habere describitur , et in Isaia lapis dicitur angularis vidit scalam usque ad coelum tendentem, in qua Dominus desuper innitebatur , ascendentibus porrigens manum, et negligentes de sublimi praecipitans. Sepulcra quoque in monte Ephraim Iesu filii Nave, et Eleazari filii Aaron Sacerdotis, e regione venerata est: quorum alter conditus est in Tamnathsare a septentrionali parte montis Gaas : alter in Gabaa filii sui Phinees: satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana et aspera delegisset. Quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur, et raptum Sabinarum a Romulo, tribus Beniamitica praecucurrit. Transivit Sichem, non ut plerique errantes legunt Sichar, quae nunc Neapolis appellatur, et ex latere montis Garizim extructam circa puteum Iacob intravit Ecclesiam: super quo residens Dominus, sitiensque et esuriens, Samaritanae fide satiatus est ; quae quinque Mosaicorum voluminum viris, sextoque, quem se habere iactabat, errore Dosithei derelicto, verum Messiam, et verum reperit Salvatorem. Atque inde divertens, vidit duodecim Patriarcharum sepulcra: et Sebastem, id est, Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode Graeco sermone Augusta est nominata. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias Prophetae: et (quo maior inter natos mulierum non fuit) Ioannes Baptista. Ubi multis intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis daemones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput, et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis, vestes non defluere in faciem. Miserebatur omnium, et per singulos effusis lacrymis, Christi clementiam deprecabatur. Et sicut erat invalida, ascendit pedibus montem; in cuius duabus speluncis, persecutionis et famis tempore, Abdias propheta centum prophetas aluit pane et aqua . Inde cito itinere percucurrit Nazareth, nutriculam Domini; Cana et Capharnaum, signorum eius familiares: lacum Tyberiadis, navigante Domino sanctificatum; solitudinem, in qua multa populorum millia paucis saturata sunt panibus, et de reliquis vescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israel. Scandebat montem Thabor, in quo transfiguratus est Dominus. Aspiciebat procul montes Hermon et Hermoniim, et campos latissimos Galilaeae, in quibus Sisara et omnis exercitus eius, Barach vincente, prostratus est torrens Cison, qui mediam planitiem dividebat; et oppidum iuxta Naim, in quo viduae suscitatus est filius, monstrabatur. Dies me prius quam sermo deficiet, si voluero cuncta percurrere, quae Paula venerabilis fide incredibili pervagata est.